Philosophia Botanica | Differentia | 271
271. Monstrosi Flores (150) & Plantae a Naturalibus originem omnes trahunt.
Flores Multiplicatos, Plenos & Proliferos diximus §. 119. 120. 121. 122 esse monstrosos §. 150. & ortos a simplicibus.
Distinguimus Creatoris artificio distinctas species a Naturae ludentis varietatibus.
Fiunt haec monstra frequentissime a culturae mangonio & nimio alimento.
Monstra animalium nullus pro distinctis speciebus unquam sumsit, ergo nec plantae sumantur.
Demantur e Botanica Flores majores, multiplicati, pleni, proliferi, & exulabit numerosa Grex, quae Botanicen diu oneravit.