Philosophia Botanica | Differentia | 282
282. Differentia omnis e Numero, Figura, Proportione, & Situ variarum plantarum partium (80-86) necessario desumatur.
Notae fallaces & constantes unde promanant, diximus in praecedentibus.
Fallaces notas statuimus plurimas; uti
- Color §. 266.
- ODor §. 267.
- Sapor §. 268.
- Usus §. 269.
- Sexus §. 270.
- Pubescentia §. 272.
- Tempus §. 265.
- Locus §. 264.
- Multitudo §. 274.
- Magnitudo §. 250.
- Monstrositas §. 271.
- Varians §. 259.
- Accidentale §. 258.
- Auctoritas §. 263.
- Insufficientia §. 257.
- Collatio §. 261. 263.
Fidas notas desumendas tantum esse a partibus plantae, uti a
- Radice §. 275.
- Trunco §. 276.
- Foliis §. 277.
- Fulcris §. 278.
- Inflorescentia §. 279.
- Fructificatione §. 280.
Modi, quibus differentia desumitur,
sunt quatuor:
Numerus, Figura, Situs, Proportio,
adeoque iidem, qui in genere §. 167.
Hi ubique constantes, in Planta, in Herbario, in Icone.